TCB: Lit Crit

Some of you will have seen this before–it appeared on Facebook a while ago–but I think it deserves a second outing: this is–I am afraid to say–Ptolemy’s reaction to my book, Philosophic Pride.

It’s been charitably suggested that he isn’t so much yawning as roaring his approval, but when the photo was taken the only vocalisation that Ptolemy could really produce was a still-surprisingly-kittenish “mew!” (though he now has a noise which I first thought meant, “I am dissatisfied”, but I now realise means, quite specifically, “I am disappointed in you”).

Philosophic Pride

One of the things I’ve been finishing off this Summer is the book project that’s been kicking around for far too long, Philosophic Pride: Stoicism and the Politics of Self-Love from Lipsius to Rousseau.

And for entertainment and instruction, here’s a slightly-squished Wordle of the full manuscript, so you can see what it’s about. (Click on it for the full-sized, less-squished version.) I like Wordles.

Philip Pullman’s Oxford Honorary Degree Citation

Quas res melius aliis gentibus gesserunt Britanni? Neque in sphaeristica, ut puto, neque in coquina neque in fabulis musicis fingendis omnibus antecellunt. Sed si fabulas ad puerorum delectationem inventas examinaverimus, adfirmare fortasse audebimus nullum esse populum quem ea in arte non superaverimus. Praeterea, magna pars eorum qui libros pueris optime scripserunt Oxoniam nostram habitavit; plerique in hac universitate studuerunt atque docuerunt. Tamesis prope ripam Grahameius ventum inter salices susurrantem audivit; qui etiam hac in urbe est sepultus. Oxoniae Alicia terram mirabilium intravit; Oxoniae gens hobbitorum nata est; Oxoniae porta ad Narniam est aperta. At hic quem nunc produco hunc ipsum locum vel maioribus laudibus ornavit, quippe qui in suis fabulis Oxoniam lepide descripserit et, ut ita dicam, dramatis sui personam fecerit.

Primus Carolus Kingsley, ut videtur, cum de infantibus aquaticis scriberet, id genus fabulae invenit quod puerum vel pueros in alium mundum transfert et aliquando in nostrum rursus reducit. Quem secutus est Ludovicus Carolus, ubi Aliciam ad terram mirabilium et per speculum misit, postea etiam is qui de Petro Pane scripsit, mox Clivus Lewis, denique hic quem hodie videmus. Hoc tamen modo ab aliis differt, quod mundo illo ficto ad naturam animi humani scrutandam usus est. Socrates quidem daemonis se monitu saepe corrigi credidit; hic daemona unumquemque hominem, sive iuvenis sit sive senex, manifeste comitari fingens, arcana indolis et ingenii nostri in apertum protrahit. Itaque cum puerulos delectat innumerabiles, tum lectores adultos alicit atque arrigit. Quare ut Horatius Romanae se lyrae fidicinem vocavit, ita nos Lyrae Oxoniensis cantorem salutemus.

Praesento textorem fabularum sollertissimum, Philippum Nicolaum Outram Pullman, Excellentissimi Ordinis Britannici Commendatorem, Collegii Exoniensis et alumnum et socium honoris causa adscriptum, ut admittatur honoris causa ad gradum Doctoris in Litteris.

[over the fold for the translation]

Continue reading “Philip Pullman’s Oxford Honorary Degree Citation”