Asterix L annos complevit

Asterix, series pictographica in toto orbe terrarum nota, mense Octobri exeunte quinquaginta annos complevit. Quod iubilaeum in Francogallia variis expositionibus, concentibus aliisque eventibus institutis, quin etiam propria tessera epistulari edita, publice celebrabatur. Ad honorem anniversarii semisaecularis etiam novus libellus pictus et divulgatus est, qui inscribitur: ‘Dies natalis Asterigis et Obeligis – Liber aureus’.

From Nuntii Latini [obviously]

Leave a reply


nine − 8 =


biannual